monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 123

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 123
Sprevisti omnes discedentes a iustificationibus tuis, quia iniusta cogitatio eorum. Declaratum est cur assumebatur iustificationum Domini frequens assiduaque meditatio. Merito enim timorem movebat talis secutura sententia; quoniam spernuntur a Domino, qui ab eius iustificatione discedunt. Nam cum sit iustificatio peccatorum mentis pura confessio, merito superbi spernuntur a Domino, qui tali se remedio sanare despiciunt. Iniusta quippe est eorum cogitatio et velle peccare, et iustissimo Iudici nolle satisfacere. Merito ergo tales ab absolutionis gratia submoventur, qui toties commoniti, hic pio Domino supplicare tempserunt.