monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 122

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 122
Adiuva me, et salvus ero: et meditabor in iustificationibus tuis semper. Quamvis verba ista saepe videantur esse repetita, magna nobis tamen assiduitatis istius sacramenta declarantur. Hoc enim ad amplissimum desiderium mentis debet aptari, quod nulla inde poterat intermissione suspendi; quia quamvis accipiamus a Domino, semper rogandus est ut iugiter donet, ne collata beneficia possint a nobis fidei tempore discedere. Non enim repetitum verbum otiose debemus accipere, ne videamur incaute, quod scire nos expedit, omisisse. Addidit, et meditabor in tuis iustificationibus semper. Causam reddit obsequii, ne post susceptam salutem collato munere videretur ingratus. Sed cum promittit meditari iustificationes semper, salutem suam iugiter desiderat contineri; sic enim faciendo locus tollitur absolute diabolo. Iustificationes enim duplici modo possumus accipere: sive istas quas hic quotidie in peccatorum nostrorum confessione peragimus, ut est illud Evangelii , cum publicanus peccata sua confitens, de templo iustificatus exivit. Decet enim quandiu in isto saeculo sumus, et a peccatis liberi esse non possumus, in ista nos semper iustificatione prosternere. Sed quia sequitur, semper, quod supra omne tempus esse dignoscitur; ne non tibi videatur isti saeculo convenire, sed aliquid te delectet de illa aeternitate concipere. Meditantur sancti iustificationes Domini semper, quando angelorum choris sua desideria sociabunt; quando laudes Domini perenni exsultatione cantabunt; quando, sicut dicit Apostolus: Corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem .