monumenta.ch > Hieronymus > Iacobi, 2 > bsbClm6224.97 > sectio 121

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 121
Suscipe me secundum eloquium tuum et vivam, et non confundas me ab exspectatione mea. Perfidis effugatis, et malorum hominum conversatione purgatus, a Domino se petit suscipi, ut possit eius verbi promissione salvari. Esset enim fortasse temerarium Domino dicere: Suscipe me, nisi adiungeret promissionem, quae nescit aliquando decipere. Sed cum dicit, Vivam, futurum tempus ostendit; hic enim vere non vivitur, ubi carnis fragilitate peccatur. Exspectatio quoque ipsius erat, ut misericordiam Christi devotissimus inveniret; quam spem in iudicio venturo se postulat adipisci: ne confusione deceptus, a sua possit exspectatione fraudari. Sed cum dicit: Ab exspectatione mea, nullum tempus ponit quo exspectare non debeat. Res enim ista in pectoribus sanctis non habet finem, nisi cum pollicitatio superna provenerit. Sic enim et alibi dicit: Exspectans exspectavi Dominum, et respexit me. Beata ergo exspectatio , ubi est certa promissio. Cur enim defectum spes fidelis sustinere possit, cum is qui promittit nesciat immutari? Exspectatio itaque sanctorum est coelorum regna, angelorum consortia promereri; et quod supra totum est, ipsum iugiter videre, qui in beatorum solet semper corde dulcescere.