monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.47 r > sectio 120

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 120
Declinate a me, maligni: et scrutabor mandata Dei mei. Sicut haeretici, cupientes tamen cognoscere veritatem, in mandatis Domini nos proficue frequenter exercent, ita ad perscrutandas sacras lectiones obstinati, perstrepere nobis atque impedire noscuntur. Hos declinandos esse pronuntiat, qui insensatis contentionibus Scripturas Domini lacerare contendunt. Quid enim illic humanus sermo proficiat, ubi talia sunt vota ne credat? Quibus alio loco dicitur: Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem . Remedium est enim, quem converti velle non videris, vitare si possis. Ipsis enim praesentibus dum contentiosa semper malignitate confligunt, dum calumnias exquisita vanitate concipiunt, ad scrutanda mandata Domini idonei non possumus inveniri, ubi totis debemus animae viribus occupari.