monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 123 > sectio 119

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 119
Adiutor meus et susceptor meus es tu, et in verbum tuum speravi. Adiutor pertinet ad implenda mandata, quoniam sine eius adiutorio nec inchoare quidquam boni possumus, nec implere praevalemus. Susceptor autem noster factus est per sanctae incarnationis arcanum: qua praestante suscepit hominem, ne peccati lege possit funditus interire. Denique istam susceptionem vide quid sequitur, et in verbum tuum speravi, id est in deitatis tuae praesidium summum meum desiderium collocavi, ubi sperare licet, et spes firmissime constituta non decipit, sicut legitur: Quis speravit in Domino et confusus est ? et iterum: Sperantes autem in Domino misericordia circumdabit . Sperat ergo Redemptorem gentium venire, qui mundi maculas possit abstergere, qui vivificet mortuos, sanet aegrotos; et quod ligatum fuerat lege peccati, possit morte ipsa moriente dissolvi. Sic in uno versiculo totius religionis nostrae conclusa perfectio est.