monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 118

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 118
---XV. SAMECH. Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi. Ad quintam decimam litteram catholicum venit examen, in qua dicit, Iniquos, id est adversarios legis odio sibi fuisse; legem vero Domini se dilexisse commemorat, et petit ut ab eius pietate susceptus mala saeculi possit evadere, postulans etiam carnem suam timore dominico debere subdi, ne possit in divino iudicio de eius praevaricatione damnari. Hic etiam quaestio illa caput erigit, cur populus fidelis contra evangelica videtur aliquid pronuntiasse mandata? Dicit enim: Iniquos odio habui, dum praeceptum sit: Orate pro inimicis vestris, benefacite his qui vos oderunt . Sed si tempora consideres, omnia sibi concordare cognosces. Quando enim praecepit amare inimicos nostros, adversitatis fervor et calor iniuriae temperatur: ut malum pro malo minime reddere videamur, ut patientes simus ad omnes contumelias, sicut et ipse qui consputa pertulit, et flagella suscepit. Quando vero martyrii tempus occurrit, iniquos suasores odio habere praecipimur, cum et ipsos quoque filios et parentes, si adversi sunt, alienata debemus voluntate contemnere. Saepe enim quos flamma non terruit, quos ferrum non subdidit, necessitudinum blandimenta flexerunt; et ideo dictum est: Si quis venit ad me et non odit patrem suum, et matrem suam, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc etiam et animam suam, non potest meus esse discipulus . Contra Deum quippe persona nulla debet recipi; sed ipsius dilectione praeposita, decet necessitudines tunc amari, cum eis nulla fidei repugnat adversitas. Quapropter habita temporis ratione, utraque nobis poterunt absoluta veritate constare; scriptum est enim: Tempus amplectendi, et tempus longe fieri ab amplexu ; et post multa: Omni rei tempus. Scire autem debemus in hoc versu argumentum illud esse, quod dicitur in topicis ex contrario, quando sententiam nostram ex rebus diversis una propositione concludimus.