monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 117

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 117
Inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum propter retributionem. Audiverat cohors ista sanctissima quam meditatio frequens iugiter instruebat: Discite a me quia mitis sum et humilis corde . Et necesse fuit ut cor suum ad faciendas iustificationes Domini modis omnibus inclinaret, quae tali magisterio instructa, vitaliter superba mundi fastigia respuebat. Iustificationes est quippe facere, mandata Domini humilitatis sensibus operari, ut esurienti panem frangas, nudum vestias, condoleas calamitatibus alienis, et caetera quae humanum genus Creatoris pietas commonere dignata est. Sed considerandum est quod dicit in aeternum, dum omnia quae supra diximus, tandiu fieri possunt, quandiu huius mundi calamitatibus indigentiaque vexamur. Quis enim in futuro misereatur afflicto, cum in illo regno nulla probetur esse miseria? Sed qui hic ista facit studio charitatis in aeternum illa facere comprobatur, quia fructum earum rerum sub aeternitate recipiet. Addidit, Propter retributionem; scilicet illam quam audituri sunt sancti: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi , etc. Magna retributio, quae tamen de Domini largitate proveniet, incolam fieri regni perpetui, consortem bonorum angelorum, patriam suscipere quae semper delectet, nec ulla peregrinatione deseratur; eruntque in illa contemplatione defixi, ut illum iugiter appetant, de quo semper exsultant.