monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 116

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 116
Haereditate acquisivi testimonia tua in aeternum: quia exsultatio cordis mei sunt. Multis quidem modis acquiri dicitur lucrativa possessio; sed ille honorabilis habetur filius, qui successione paterna gloriatur. Hoc enim legitimum nomen est, hoc summae charitatis indicium, et iudicia seniorum suscipere, et de firmissima possessione gaudere. Testimonia enim sunt Domini praecepta sanctissima, quae Moyses populo in Deuteronomii libro sub testificatione commemorat, dicens: Testor vobis hodie coelum et terram . Et alibi: Estote mihi testes, et ego vobis testis, dicit Dominus . Sic et Apostolus: Testificor coram Deo, et Christo Iesu, et angelis eius . Quapropter haec sunt testimonia, quae se haereditate populus beatus in aeternum acquisiisse gaudebat; scilicet quoniam talis haereditas in aeternum capitur, non ad brevitatem temporis introitur. Sequitur, quia exsultatio cordis mei sunt. Merito exsultationem sui cordis dicebat haereditatem regni coelestis, aeternis temporibus acquisitam. Ipse enim meretur ad eam pervenire, qui probatur de tali acquisitione gaudere.