monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 132 > sectio 115

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 115
Posuerunt peccatores laqueum mihi: et a mandatis tuis non erravi. Posuerunt, significat tetenderunt atque armaverunt; non enim tantum poni poterant otiosi. Neque enim laqueus capit avem, qui non habet escam; sed illud efficacius decipit, quod aliqua oblectatione blanditur. Fuit enim laqueus diaboli armatus triginta argenteis , cum Iudam cepit atque in interitum suffocavit; ipse Saulem vinxit zelo superbiae ; ipse Cain livore fratris astrinxit , et his similia quae in huius saeculi longissimam vitam diabolica iugiter grassatur insania. In hac enim mundi silva tot laqueos invenis, quot vitia contueris. Sed collegio isti sancto nihil terrenum praevalere potuit, qui se coelesti conversatione tractavit, sicut in alio psalmo dicit: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium. Laqueus contritus est, et nos liberati sumus . Sequitur antidotum coeleste, quod contra istius saeculi cognoscitur venena pugnare; scilicet quoniam a mandatis Domini minime declinavit. Ab illis enim qui non declinat, ulla deceptione non capitur: quia iuxta ipsa, non in ipsis insidiae sunt.