monumenta.ch > Hieronymus > Ecclesiasticus, 1 > sectio 114

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 114
Vers. 109. Anima mea in manibus tuis semper: et legem tuam non sum oblitus. Cum animam iusti latrocinantium persequeretur iniquitas, eamque vellent diversis laqueis irretire, sapientissime illam in manibus Domini dicit collocatam, ubi nulla nocentium vis possit accedere, sicut legitur: Iustorum animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis . Et iterum: Oves meae vocem meam audiunt ; et paulo post: Et non rapit eas quisquam de manu mea. Addidit, semper, ut nullum tempus dolosis subreptionibus relinquere videretur. Quod autem dicit, in manibus, significat in postestate, quia novit salutariter regere, qui se eius probantur commisisse sententiae. Sequitur cur anima ipsius credatur in manibus Domini constituta; scilicet quoniam legem ipsius non docetur oblitus. Sic enim sub defensione ipsius sumus, dum a praeceptis salutaribus minime deviamus. Hoc ubique semper praecipitur, hoc specialiter commonemur, ut sic redeamus ad legem, ne discedamus a lege.