monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 113

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 113
Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine, et iudicia tua doce me. Cum se humiliatum superius dixerit usquequaque, ne illam inclinationem necessitatis potius fuisse sentires, addidit, voluntaria oris sui sacrificia iusto Domino fieri posse gratissima, quae inter saevientes angustias pius animus offerebat. Laudes enim vel in otio Domino exhibere gratissimum est; sed in tribulatione amplius probatur eximium, quando infirmitas corporis dolore pressa non vincitur, sed tunc magis anima felix in Domini laudibus excitatur. Oris autem voluntaria sacrificia sunt, devotionem laudis offerre, non alicuius mundanae utilitatis respectu, sed propriae devotionis intuitu; ut ipsum propter se Dominum diligamus: veneremur Auctorem, qui pluit super iustos et iniustos , qui inaestimabiliter bonus est. Petit ergo ut eius devotio Domino reddatur accepta; quatenus hac oblatione placatus, iudicia sua eum doceat, quae fidelibus dignatur mentibus aperire. Sed consideremus gloriosum cordis ardorem, ut illa semper avide petat, quae se saepius accepisse commemorat, sicut in nona littera dicit: Bonitatem fecisti cum servo tuo. Et iterum: Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me. Quod per hunc modum utraque probantur intelligi. Iugiter enim sperandum est, ubi petendo semper acquiritur.