monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 112

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 112
Humiliatus sum usquequaque, Domine: vivifica me secundum verbum tuum. Cum se dicant Christi membra nimis humiliata, multarum persecutionum se ostendunt sustinuisse pericula; et ideo petunt se secundum promissiones Domini vivificari: quoniam in morte videbantur constituti conditione carnali . Secundum verbum tuum, scilicet promissionem illam quae dicit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos , et his similia. Sciunt etiam per hanc humilitatem Dominum Christum diaboli vicisse superbiam: sciunt per patientiam mortis ipsius fortia superata: sciunt omnia perpessum Dominum, quae sanctis suis praecepit sustinere. Et merito humilitate sua petunt remedia, per quae se noverant esse salvandos. Per hanc igitur fideles supra regna proficiunt, per hanc superbia tyrannica superatur, per hanc in aeternum martyres vivunt; nec potest dici perfectus qui hac virtute privatus est.