monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 111

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 111
Iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae. Post illam illuminationem verbi, quam suis pedibus lucere professus est, videamus si populus beatus contra praeceptum potuerit iurare, cum scriptum sit in Evangelio: Non iurabis neque per coelum, neque per terram, neque per Ierosolymam, neque per caput tuum , et caetera. Sed iurare non semper significat sacramenta praestare, in quibus invocando Divinitatem pollicemur, ne promissiones nostras mutabiliter excedamus. Sic et sancta devotio decreverat sibi atque constituerat inter quaelibet pericula Domini custodire iudicia. Nam et ipsum nomen indicat causam; iurare enim est iure orare, id est aequitatem dicere: ne velit quispiam quod promisit in partem alteram seductus avertere. Sic enim iurant, id est firme constituunt sancti, qui iam sunt dono Domini robarati. In evangelio vero prohibet Dominus infirmos, qui venerat ad parvulos sauciosque salvandos, ne velint temere promittere, quod nequaquam poterant suis viribus adimplere Iudicia vero iustitiae sunt, cum exaltat humiles, deiicit superbos, et misericordiae suae dono relevat humili satisfactione prostratos. Quod sequens versus ostendit.