monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 110

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 110
---XIV. NUN. Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis. Post tertiam decimam litteram ad quartam decimam cohors beata pervenit, in qua pedibus suis Dominici verbi lumen radiare congaudet, animam suam humillima satisfactione commendans: expetens retributiones Domini praemiorum desiderio, non terrore vindictae. Sciens ergo huius saeculi noctem diversis offensionibus irretitam, ut alibi laqueos, alibi scopulos, alibi contineat profundissimas vastitates, pedibus suis verbum Domini lucere testatur; ne absentia veri luminis incidat in ruinam, quam per suam providentiam vitare non poterat. Sed hic verbum illud debet intelligi, quod per Scripturas sanctas prophetarum ore seminatum est. Quod bene appellavit lucernam, quae humanis usibus data est ad depellendam noctis profundissimam caecitatem; sicut Petrus apostolus dicit: Habemus certiorem propheticum sermonem, cui benefacitis intendentes velut lucernae in obscuro loco . Sic et ipse Dominus apostolis dicit: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae vestrae ardentes . Bene autem ardentes addidit propter virgines fatuas, quibus cum oleum defecit, ad adventum Sponsi non potuerunt praestolari. Verbum autem illud consubstantiale Patri a natura deitatis suae lucerna non potest dici, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum ; sicut et ipse de se dicit: Ego sum lumen mundi . Nam ista discretio et in Evangelio facta est, ubi de Ioanne dictum est: Ille erat lucerna ardens et lucens . Et iterum: Non enim erat ille lumen, sed utique missus est, ut testimonium perhiberet de lumine . Sequitur, et lumen semitis meis. In eadem translatione permansit, ut verbum Domini, id est dicta prophetarum lumen dicat suis semitis praestitisse. Per ipsas siquidem, dum ad vitae bonae cursum instruimur, clarificati corde rectis gressibus ambulamus.