monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 109

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 109
A mandatis tuis intellexi: propterea odivi omnem viam iniquitatis. Legem Domini edoctus acceperat: Fili, noli ambulare viam cum impiis: diverte autem pedem tuum ab itineribus eorum; pedes enim eorum in malitiam currunt, et veloces sunt ad effundendum sanguinem . Audiverat etiam: Perdidisti omnes qui fornicantur abs te . Et alibi: Qui diligitis Dominum, odite malum . Et caetera quae in hunc molum divina lectione prolata sunt. Talia quippe dum audiisset in mandatis Domini, viam iniquitatis intellexit omnimodis exsecrandam, quae iusto Domino placere non poterat. Odio enim debent esse quae saeculi sunt, ut rebus coelestibus totus impendatur affectus. Decet enim nos exsecrari quae mala sunt, quia interdum a pravis necessitate prohibemur; quoniam conscius eorum videtur animus, qui aliqua illis delectatione consenserit. Sequestratur autem ab illis rebus voluntas fidelium, quae odio intercedente damnaverat; ut nec voto nec operatione se polluat, qui mentem suam tali exsecratione purificat.