monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 108

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 108
Vers. 103. Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel et favum ori meo! Comparationes istae, quamvis aliquid videantur habere praecipuum, tamen non possunt rebus spiritualibus exaequari, nisi semper ponatur, super, sicut in nona littera iam dictum est: Bonum mihi lex oris tui super millia auri et argenti; ut ea quidem inter homines praecipua, sed divinae iucunditati inferiora esse cognoscas. Spiritualibus itaque deliciis magna ubertate saginatus populus beatus exclamat: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! Dicendo: Quam, magnam quidem dulcedinem sibi esse professus est, sed non quam lingua potuisset exprimere. Nam cum omnis gustus sapiat in palato, considerandum est hic quare dixi, faucibus meis. Fauces enim sunt gutturis nostri via, ubi iam deglutita dulcedo nulla sentitur. Sed qui de eloquiis Domini erat absolute dicturus, mirabiliter illam partem posuit; ut cito ad cordis nostri penetralia perveniret. Eloquia enim Domini non in palato sapiunt, sed magis cum fuerint deglutita dulcescunt. Sequitur, super mel et favum ori meo. Mel ad Vetus, favum ad Novum pertinet utique Testamentum. Nam licet utraque sint dulcia, tamen favi sapor est suavior, quia gratia novitatis maiore cumulatur. Potest etiam et mel intelligi aperta doctrina sapientiae: favum vero, quae in quibusdam profundis cellulis probatur esse recondita. Quod utrumque in Scripturis divinis non est dubium reperiri. Addidit, ori meo: quando revera ipsam sapientiam, quam faucibus deglutiverat, ore praedicabat. Sic et Ezechiel propheta dicit de Domino: Et ait ad me: Fili hominis, quod invenisti manduca, et devora volumen hoc, et vade et loquere ad domum Israel. Et manducavi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce .