monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 107

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 107
A iudiciis tuis non declinavi, quia tu legem posuisti mihi. Declaravit illud quod superius dixit: Ab omni via mala prohibui pedes meos, utique ut eius minime iudicia declinaret. Sic enim perfectae beatitudinis integritas custoditur, quando haereticorum iniquitas perversa respuitur. A iudiciis ergo tuis dicit, id est quae tua voluntas sancta constituit, et vivendi nobis regulam dedit. Ab eis utique non declinare, hoc est in via recta consistere; hoc est ad coelorum gaudia pervenire. Sequitur causa probabilis, quia tu legem posuisti mihi. Cum legem per Moysem Dominus dederit, eamque iusserit inviolabiliter observari, non incongrue hic Evangelium intelligimus cum dicit: Tu legem posuisti mihi. Illa enim quam per Moysem dedit, paedagogi nobis praesentavit officium; ista vero totius plenitudinis donavit effectum. Merito ergo sanctus populus de ipsa lege gaudebat, quam iam credendo susceperat. Denique vide quid sequitur.