monumenta.ch > Hieronymus > bnf11947.127 r > sectio 72 > sectio 65 > sectio 106

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 106
Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verbum tuum . Ex hoc versu evidenter apparet, et superius illos dictos inimicos qui legem Domini nesciebant, et doctores imperitiae caecitate detentos, et seniores non habuisse gravissimam fidei firmitatem, quando se dicit ab omni via mala ipsorum pedes suos prohibuisse, ne eorum potuisset perversitate subverti. Illa est enim certior explanatio, quando se ipsa corusco similis declarat auctoritas. Sed videamus quid nobis istius versus verba parturiant. Ab omni via mala, significat haereticorum pravas et pessimas suasiones, quibus illi exitiabili dulcedine blandiuntur. Addidit quoque, prohibui pedes meos, quasi desiderantes illuc ire, ubi in atram foveam corruere potuissent. Originalis siquidem peccati culpa pronos nos trahit semper ad vitia; et nisi gratia Domini muniamur, facillime perversa suasione decipimur. Ilia est enim Domino iuvante salubris prohibitio, cum hoc fieri non patimur, quod plenum periculis invenitur. Pedes autem meos, significat mentis assensum, quae nos quodam vestigio ducit ad culpam, et ad vias malas compellit, nisi nos pietas Divinitatis abstraxerit. Sequitur, ut custodiam verbum tuum. Aliter enim verbum Domini non potuit custodiri, nisi cum illa pestifera suasio probatur expulsa, sicut Apostolus dicit: Non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum; non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum .