monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 105

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 105
Super seniores intellexi: quia mandata tua exquisivi. Non est hic iactantia superba, sed veritas. Seniores dicimus et sapientiae maturitate praeclaros, et longa nos aetate praecedentes; de quibus dictum est: Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi: seniores tuos, et dicent tlibi . Dicimus etiam seniores, aetate quidem maturos, sed vitiorum affectatione levissimos; sicut fuerunt illi, de quibus in Evangelio scriptum est: Fecerunt sacerdotes consilium cum senioribus, ut eum morti traderent . Tales nunc seniores dicit, non canos mente, sed corpore. Ab istis ergo merito se amplius dicit intellexisse, quando quem illi sacrilega mente contempserunt, iste suum venerabatur auctorem. Frequenter enim Scripturas divinas iuniores melius intelligunt senioribus. Sicut Iacob qui se ad benedicendum praebuit et germano suo promissum fructum primae benedictionis accepit. Sicut Samuel melius Heli sacerdote; vel Daniel melius falsis senioribus, quos ipse Spiritu Dei plenus morte damnavit. Melius utique intellexit populus novus, quam senior ille Iudaicus, qui feliciter suscepit Christum Dominum, quam ille qui mortifere credidit esse temnendum. Et ut ea ipsa veritatis testimonio comprobaret, sequitur quare intellexerit supra seniores; scilicet, quia mandata tua exquisivi. Illi enim si exquisiissent mandata Domini, nequaquam prudentiores se potuerant habere iuniores. Et vide quemadmodum veritatis ordinem servat. Dicit enim mandata tua, non hominum perversorum, de quibus dictum est: Ignorantes enim iustitiam Dei, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti .