monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 104

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 104
Super omnes docentes me intellexi: quia testimonia tua meditatio mea est. Videtur a beatorum humilitate sanctissima discrepare, si super Moysen atque prophetas vel apostolos qui Ecclesiam Domini integerrima fide docuerunt, hoc dictum velimus advertere. Sed intendamus superiorem versum, et omnis quaestio calumniosa discedit. Non enim dixit super patres, sed super inimicos meos, utique qui legem Domini prava intentione docuerunt. Hic enim arguit, non reprobat magistros; scilicet pharisaeos designans, qui se ad litteram tenentes, spiritualem intelligentiam negligebant; quos et Dominus in Evangelio frequenter arguit; sed cor eorum lapideum rationem veritatis sentire non meruit. Supra tales igitur omnes doctores merito cohors Evangelica intellexisse se melius dicit; quia pravitatibus eorum repudiatis, sinceram doctrinam Domini Salvatoris accepit. Sed cur melius intellexerit, causam designat, quia testimonia tua meditatio mea est. Illis enim testimonia Domini non erant meditatio, qui persuasione falsissima longe aliud quam dictum fuerat sentiebant.