monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 103

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 103
Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo; quia in aeternum mihi est. Inimici intelligendi sunt obstinati Iudaei, haeretici, vel pagani, qui praecepta Domini aut minime intellexerunt, aut ea pravo studio non probantur operari. Supra istos prudentem se dicit effectum; quoniam iussa Domini et devotus accepit, et veram illis integritatem servavit . Sed unde factus prudens fuerit super inimicos suos, addidit, mandato tuo: quoniam dum illi fideliter obedivit, cunctos errantes sine dubitatione transcendit. Ecce revera beatus honor, ecce regnum bonorum superbos transcendere, potestatibus saeculi praeeminere, et in sancta humilitate fixa mente consistere. Adiecit, quia in aeternum mihi est; id est mandatum tuum. Sed quaeramus quod mandatum est, quod saeculo isto deficiente permaneat. scilicet dilectio Dei et proximi; ibi enim et Dominum supra omnia diligimus, et proximum quemadmodum nos perfectissime tunc amamus. Merito ergo hoc mandatum in aeternum sibi dicebat esse servandum, quo beati sancta conscientia iugiter perfruuntur.