monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 102

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 102
---XIII. MEM. Quomodo dilexi legem tuam, Domine? tota die meditatio mea est. Populus beatus, qui prophetarum atque Evangelii plurima meditatione profecerat, in hac littera introducitur ad loquendum: super docentes se ac seniores asserens divina intellexisse mandata; et ideo super mel et favum ori suo Scripturarum divinarum testatur provenisse dulcedinem. Dicendo, Quomodo, promittit se dicturum quemadmodum legem Domini praecipua intentione dilexerit. Dilexit ergo legem, non timuit: quoniam per dilectionem, non per timorem mundanum praeceptum Domini sanctos viros decet operari. Plus enim acceptum est amantem aliquid facere, quam solum infideliter timentem. Quomodo autem dilexerit, consequenter exponit, dicens: Tota die meditatio mea est. Tota die continuum tempus debemus accipere; sicut et alibi legitur: Benedicam Dominum in omni tempore: semper laus eius in ore meo . Sancta enim conscientia semper habuit diem, quae clarificato corde incredulitatis tenebras ignoravit. O indefecta meditatio, cui saeculi istius non sufficit dies! Et ut humanam fragilitatem continuae meditationi credamus potuisse sufficere, hac nobis, ut opinor, ratione constabit; quoniam si quis quaslibet causas respectu Domini sub moderatione disponat, si cibos temperanter accipiat, si somnum convenienter capiat, legem Domini meditatur in omnibus; quoniam se honesta et probabili actione commendat, sicut apostolus dicit: Sive enim manducatis, sive bibitis, sive aliud aliquid facitis, omnia in gloriam Dei facite .