monumenta.ch > Hieronymus > csg75.820 > sectio 101

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 101
Omnis consummationis vidi finem: latum mandatum tuum nimis. Intraverat in divitias altitudinis Dei: viderat quod per partes non poterat explicari: ad postremum brevi sententia quae fuerant dicenda conclusit; profitetur enim totius consummationis se vidisse finem. Consummatio est enim virtutum omnium completiva perfectio: cui consummationis Christus est finis; quem se merito vidisse dicit; quoniam eum illuminata mente tunc credidit esse venturum. Si autem ad litteram hoc velis advertere, potest et sic accipi: quoniam rebus saecularibus terminus semper videtur impositus; mandata enim Domini non habent finem; quia latissima se virtute distendunt. Quod ideo sic positum est, ut nec ambitiones saeculi aliquis desideranter expeteret, quibus finem datum esse sentiret; et mandata Domini nimia festinatione perquireret, quae latissima comprobaret. Nec vacat quod latum mandatum tuum posuit nimis, scilicet significans charitatem, quam circa Deum habere iubemur et proximum. Nam quid latius dici potest, quam quod universam legem et cunctorum prophetarum dicta concludit? De qua et Apostolus dicit: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis .