monumenta.ch > Hieronymus > Ioannes, 19 > Iob, 1 > sectio 69 > Matthaeus, 23 > sectio 100

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 100
Me exspectaverunt peccatores ut perderent me: testimonia tua intellexi. Exspectaverunt ut perderent, ad illud respicit, quod mali suasores blandiendo agebant, ut eius animam pravitatis vulnere sauciarent. Nam si poena fuisset praecipitata, non diceretur expectaverunt, sed acceleraverunt. Gravior est enim ista persecutio, quae et coronam martyrii suspendit, et mortem animae suadere non desinit. Sed quo remedio illa vitare potuisset ostendit; intelligens enim testimonia Domini, non poterat ad vitia nefanda perduci. Unde claret illos solos eripi, qui a tali periculo Domini fuerint illuminatione liberati. Intellexi autem, accipiamus operatus sum, sicut in alio psalmo dicit: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem . Quid enim poterat pauperi prodesse, si eum tantum egentem intelligeret, et nullo munere sublevaret? Quapropter intellectus mandatorum sancta operatio est.