monumenta.ch > Hieronymus > ad Timotheum II, 4 > sectio 99

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 99
Tuus sum ego, salvum me fac, quoniam iustificationes tuas exquisivi . Cum legatur: Domini est terra, et plenitudo eius; orbis terrarum, et universi qui habitant in eo, chorus iste nescio qua Domini specialis gratiae remuneratione confidens, ait: Tuus sum ego. Tuus enim sum, non ille potest vere dicere, qui aliqua se cognoscitur obscenitate tractare. Vitiorum quippe servus Dominum non meretur habere sanctorum. Apostolus enim Paulus non impudenter hac voce potuit uti, qui clamabat: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum ; et illud: Vivo iam non ego, vivit autem in me Christus ; et his similia. Illud quoque considerandum est, quod cum professus fuerit se esse Domini, adhuc petit ut salvus fiat, utique in illa iudicatione futura, cum beati intromittuntur in requiem sempiternam. Sed quare ista salus petatur assidue, subter adiunxit, quoniam iustificationes tuas exquisivi. Alii enim honores appetunt, coniugia quaerunt, mundi gaudia concupiscunt; iste sibi inaestimabiles putabat esse divitias, si Domini iustificationes iugi studio probaretur exquirere. Perscrutandum est quoque, cur istas iustificationes toties repetit; scilicet ut Veteris Testamenti significantias non putaret aliquis negligendas.