monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 98

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 98
In aeternum non obliviscar iustificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me. Devotionem promittit absolute post dona, quae Domini meruit impetrare clementia. Possunt alia memoria fortasse decidere; beneficium autem nullus fidelium obliviscitur, in quo vita praestatur. Quapropter necesse fuerat illarum iustificationum semper esse memorem, a quibus vitale munus noscitur accepisse. Iustificationes autem sunt (sicut iam supra dictum est) per temporales causas intellectus futurarum significationum; quod occidebatur agnus immaculatus in Pascha; quod mare Rubrum iter praebuit ad salutem; quod populus terram repromissionis per Iesum Nave intromissus accepit. Haec enim omnia venturae perfectioni constat indicia praestitisse. Has ergo iustificationes non debemus ullatenus oblivisci, quae nobis fidei primordia praestiterunt. Nemo enim potest perfecte gratiam donationis agnoscere, nisi et initia rerum meminerit, cur visa sint inchoasse.