monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 44 > sectio 97

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 97
Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forte periissem in humilitate mea. Nisi beneficia legalis meditationis habuisset, ut poenis non cederet, et constantiam fidei periculorum despectione servaret, inter calamitates quas perpessus est, asserit seperire potuisse; ut intelligamus quantum nobis praestet meditatio legis, quae potuit a tam ingentibus liberare periculis. Meditatio quippe legis est illa quae praecepit vel cogitare, vel facere; ut interiore quasi consiliario formatus, saevientia tormenta superare possit intrepidus. In humilitate vero sua, in afflictionibus dicit, quas pia intentione toleravit: a quibus se gaudet ereptum, quando ad sanctum meruit pervenire martyrium, Humilitas enim et necessitate subitur, et voluntate suscipitur; illam sustinent criminum rei; istam exercent puritate sanctissimi.