monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 96

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 96
Ordinatione tua perseverat dies, quoniam omnia serviunt tibi. Quoties singulari numero dies ponitur, venturus ille significatur, qui unus atque aeternus est et non habet noctem: de quo scriptum est: Et erit illis Dominus lumen aeternum . Et ne quis de tanto miraculo crederet disputandum, addidit , omnia servire Creatori, qui pro sua voluntate et temporalia et aeterna disponit. Potest autem de infidelibus nonnulla quaestio oboriri, qui non videntur servire Domino, quando ab eius devotione discreti sunt. Sed et ipsi serviunt cum iudicantur; non enim liber dimittitur, qui puniendus esse monstratur. Sive, omnia, intelligere debemus de quibus loquebatur, quibus dies perpetuus erit; quia infidelitatis tenebras nullo tempore patiuntur.