monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 95

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 95
In saeculum saeculi veritas tua: fundasti terram, et permanet. In saeculum saeculi, tempora significat in quibus duo populi, Domino praestante, crediderunt; quorum unus est legis et prophetarum, alius evangeliorum et apostolorum, in quibus est Veritas, id est ipse Dominus Christus, qui eis et donavit credere, et in fundamento fidei permanere. Sed cur istis saeculis veritas non defuerit consequenter exponit, dicens: Fundasti terram et permanet. Quod melius de sanctis hominibus datur intelligi, qui sic fundati sunt, ut in Christi Domini credulitate permaneant; quoniam si ipse non fundasset, nec prius saeculum in patriarchis, nec secundum in apostolis vel credere vel permanere potuisset. Nam si hoc ad terram referas universalem, quae mirabili mole legitur esse suspensa, quemadmodum eam dicamus permanere, quam mutandam ut coelum lectio divina confirmat?