monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.q.1a.145 > sectio 93

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 93
Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui. Post desiderium singulare Domini Salvatoris, post afflictionem corporis utris similitudine declaratam; post gloriosa supplicia passionum videtur petere se vivificari, tanquam adhuc non vivat; et custoditurum se testimonia oris Domini pollicetur, velut adhuc non custodiat. Sed vivifica me dixit, in illa me aeterna vita constitue, ubi sanctis vita est, quia nulla contrarietate pulsantur. Quod autem dixit, custodiam testimonia oris tui; non quia in praesenti non custodiebat, sed usque ad finem vitae suae adiuvante Domino custoditurum se talia promittebat. Sive, ut quibusdam placet, sanctorum vox est qui martyrium desiderabant, qui paulo ante dixerunt: Iniqui persecuti sunt me, adiuva me; sequitur etiam, paulo minus consummaverunt me in terra; ideoque ad desiderium martyrii aestimant esse referendum. Ipsi enim vivificari se petebant morte gloriosa, ut amittendo pro fide hanc vitam, mercarentur requiem sempiternam; et tunc potius acciperent honores aeternos, cum eos perfidi credebant esse consumptos. Considerans tamen imbecillitates humanas, istud dicit secundum misericordiam Domini tribuendum, qui mortua vivificat, et imbecilla confirmat.