monumenta.ch > Hieronymus > Ecclesiasticus, 2 > sectio 92

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 92
Paulo minus consummaverunt me in terra: ego autem non dereliqui mandata tua. Cum dicit: Paulo minus consummaverunt me, et nimietatem persecutionis ostendit, et se tamen non defecisse Domini munere declaravit. Verbum autem consummaverunt, et perfectionem significat et defectum; ut si vim rei diligenter intendas, magis eos perfectos fuisse cognosces, sicut Evangelium dicit: Consummatum est, id est perfectum est: Et haec dicens, emisit spiritum . Si vero strages morientium cogites, pene consummatos immisericorditer aestimabis. In terra, in hoc saeculo, ubi martyres pertulerunt. Addidit, ego autem non dereliqui mandata tua; scilicet ut usque ad finem eius constantia perveniret, sicut legitur: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit .