monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 38 > sectio 91

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 91
Omnia mandata tua veritas: iniqui persecuti sunt me, adiuva me. Contra illud quod de haereticis dixit: Narraverunt mihi iniqui fabulationes; hic profitetur omnia mandata Domini esse veritatem. Veritas enim verum loquitur; sed perfidi eam quibusdam nebulis obcaecare contendunt. Sequitur enim, iniqui persecuti sunt me, scilicet iubendo perversa, falsa suadendo, et quocunque modo persequentium grassari solet iniquitas. Adiecit, adiuva me, quasi contra immanem belluam, hostem crudelissimum, leonem saevum, et caetera quae nos vitare suspicio formidolosa compellit.