monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 89

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 89
Quot sunt dies servi tui : quando facies de persequentibus me iudicium? Sciens sanctorum coetus usque ad finem saeculi tentationibus diabolicis membra Domini subiacere, interrogat quando mundus iste finietur, ut de persecutoribus, id est diabolo cum ministris praeparata ultio compleatur; non quia vitae suae tempus volebat agnoscere: sed celeritatem futuri iudicii postulabat, in quo iam beatis erit requies, et gaudium sine fine mansurum. Movere autem potest, quare finem saeculi desideravit agnoscere, cum legatur in Actibus apostolorum: Non est vestrum scire tempora vel momenta quae Pater posuit in sua potestate ? Primum, quia et discipuli hanc rem interrogaverunt Dominum Christum; et congruum fuit, ut in typo apostolorum, quod dicturi erant, cohors sancta loqueretur. Deinde, sic intelligendum est: quia finem malorum beatus populus expetebat, quem nisi post mundi istius terminum videre non poterat.