monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 175 > sectio 88

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 88
Quia factus sum sicut uter in pruina: iustificationes tuas non sum oblitus. Quoniam superius se petiverat consolandum; nunc causam reddit cur illis Dominus debeat subvenire. Uter in pruina nativo calore desertus, glaciali rigore contrahitur, sic corpus sanctorum incentivo vitiorum calore vacuatum, beneficio conversionis attrahitur; et cum sic fuerit felici sorte maceratum, provenit quod sequitur, ut iustificationes Domini possit nullatenus oblivisci. Uter enim corpus mortale significat, pruina beneficium conversionis ostendit, per quam evenit, ut caro nostra lasciviens afflictione poenitentiae contrabatur. Tantum enim crescit calor fidei, quantum de flamma subtractum fuerit corporali. Sed uter iste beatorum est, qui animam confitentem de propria facit contritione proficere. Nec aestimes indecorum vivos homines utribus comparatos, cum Dominus in Evangelio dicat de praedicatione fidei locuturus: Nemo mittit vinum novum in utres veteres, alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres peribunt; sed vinum novum in utres novos mittunt, et ambo conservabuntur .