monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 87

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 87
Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: Quando consolaberis me. Repetitur salutaris et confirmativa defectio, quae non ab infirmitate mentis venit, sed a gloriosa potius animi virtute descendit. Supra enim dixit, nimio desiderio Domini Salvatoris, defecisse animam suam; nunc oculos cordis tali ambitione defecisse commemorat. Ipsi enim sunt qui interius loqui possunt, sicut scriptum est: Clamavi in toto corde meo, exaudi me, Domine. Nam cum lingua loqui soleat, hic legitur oculos dixisse: Quando consolaberis me. Constat ergo oculos istos esse intellectuales, id est lumina cordis intrinseca, quae Domino efficaciter supplicant et silentioso quodam sermone proclamant. Oculos aliquid dicere, non est communis aut usitata locutio; sed istum compositionis modum Scripturae divinae necesse est ut proprium esse fateamur. Et respice vim syllabae: In eloquio dixit, non ab eloquio. Deficere enim ab eloquio Domini, totius boni revera privatio est; nam in eloquio eius deficere, semper augere est. Tandiu enim se dicit defectum istum robustissimum pertulisse, donec exspectata incarnatio Domini cordis aspectibus appareret. Unde evidenter agnoscimus iustos viros, etsi carnalibus oculis adventum Domini non viderint, fidei lumine ab eis semper intuitum; sicut et ipse Dominus discipulis suis in Evangelio dicit: Abraham cupivit videre diem meum, vidit, et gavisus est .