monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 86

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 86
---XI. CAPH. Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum speravi . Undecimam litteram peregrinus in hac terra populus decantat, in qua nimium desiderium suum in adventu Domini feliciter confitetur. Enumerat quoque quantas superborum insecutiones pertulerit. Ad postremum petit ut in mandatis Domini ipsius munere perseveret. Defectus et pro fine alicuius rei dicitur, ut est illud: Inimici defecerunt frameae in finem . Nonnunquam ponitur et pro desiderii nimietate declaranda, ut est illud: Concupivit et deficit anima mea in atria Domini . Idem et hic sancta congregatio defecisse dicit animam suam in Domini Salvatoris ardentissimam charitatem. Mos enim iste humanitatis est, ut quod omnino concupiscimus, in eo lassari ac deficere videamur, quando dilatione suspensi, ad vota nostra pervenire non possumus. Ut si charissimum filium clementissimus pater longa exspectatione dilatum anima festinante sustineat, si uxor castissima dulcissimum maritum, nonne amore fatigante deficiunt, quos videre desideranter exposcunt? Quapropter Defecit anima mea, significat, lassata est atque fatigata; quod per nimia solet desideria provenire. Consideremus ergo sanctissimi desiderii magnitudinem, tanta se mentis intentione fatigasse, ut usque ad defectum felicissimum perveniret. Sed ne defectus iste fidei videretur occasus, in salutare se defecisse dicit, quod Hebraea lingua dicitur Iesus. Et ne aliquis ita sentiendum forsitan dubitaret, addidit, et in verbum tuum speravi, id est in unigenitum Filium, qui est Dei virtus et Dei sapientia , de quo et alibi legitur: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis .