monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 85

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 85
Fiat cor meum immaculatum in tuis iustificationibus, ut non confundar. Cor suum immaculatum petit fieri peccatorum remissione, non meriti qualitate. Nam sicut in principio psalmi dictum est: Cui peccatum suum dimittitur, sine dubitatione mundatur; nec potest illam stolam induere nuptialem, nisi qui per divinam gratiam indulgentiae meruit accipere puritatem. Ibi enim solus ille non confunditur, cui peccata donantur. Et intende quod post virtutes eximias chorus ille sanctorum cor suum immaculatum fieri deprecatur, ut nullus hominum praesumeret, quod solam Christi Domini habuisse certum est sanctitatem. Nam qui confessus fuerat manibus se Domini factum atque plasmatum, qui humiliatum iuste se dixerat ad creberrimas passiones, qui exercitatus est in mandatis Domini, in eius quoque lege meditatus, non audet dicere immaculatum cor sibi esse; sed petit ut fiat quod necdum in illa resurrectione perceperat, ubi audituri sunt: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi , etc. Et vide quemadmodum unum verbum diversis causis adhibitum est. Supra petiit impios debere confundi, ut corrigantur; se vero postulat non debere confundi, ut interitum damnationis evadat.