monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 84

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 84
Convertantur ad me gui timent te, et qui noverunt testimonia tua. Ad distinguendas personas propria verba signata sunt. Supra enim de superbis dictum est, confundantur; hic autem de incipientibus dicitur, Convertantur ad me, id est ad te. Ad Dominum enim bene intelligitur converti, qui in Ecclesiastica coepit congregatione versari; illi scilicet qui iam timere coeperant, sed nondum fuerant tota mentis intentione conversi. Addidit, et qui noverunt testimonia tua; quos lectio quidem divina iam imbuit, sed necdum opera salutaris instruxit. Convertantur enim de perfectis non poterat dici, qui et lectione saera, et pia operatione fulgebant.