monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 82

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 82
Veniant mihi miserationes tuae, et vivam; quia lex tua meditatio mea est. Sufficienter expressum est quid per misericordiam Domini consequamur, vitam scilicet aeternam. Nam cum istud sibi diceret esse tribuendum, postulavit ut veraciter vivere mereretur; quia sola illa bene dicitur vita, quam nec molestia ulla sollicitat, nec mors suspecta contristat; de qua in Evangelio dictum est: Si vis venire ad vitam, serva mandata . Nec moveat quod non addidit aeternam; tanta est enim vis eius nominis, ut cum sola vita dicitur, aeterna potius sentiatur. Hanc ergo vitam dicit se debere promereri, quia meditatio eius bonis monstrabatur operibus occupata. Nam meditationem hic non solam accipias lectionem, sed magis opera legis. Non autem per istam solam meditationem beati efficimur, quae lectionis repetitione tractatur; illa enim meditatio beatos facit, quae operibus sanctis coelorum regna conquirit, sicut Apostolus dicit: Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur .