monumenta.ch > Ambrosius > bnf8907.653 > sectio 80

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 80
Cognovi, Domine, quia aequitas iudicia tua, et in veritate tua humiliasti me. Cum legatur alibi, iudicia tua abyssus multa : Et iterum, iudicia Dei investigabilia , quaerendum est cur hic dixerit: Cognovi, Domine, quia aequitas iudicia tua. Sed quoties immensum atque incomprehensible legitur, illud aeternum iudicium debemus accipere, quod ex toto hic non valemus advertere. Istud vero praesentis mundi est, quod se cognovisse testatur; ut hominem animi tumore peccantem humiliatum corrigat, et supplicantem sibi misericordia divina recipiat. Quis enim dubitet summae aequitatis esse iudicium, ut qui per superbiam delinquunt, devota humilitate purgentur? Et intuere quia hic non dicit, credidi, sed cognovi, id est expertus sum; ut in suis passionibus atque beneficiis hanc se aequitatem Domini cognovisse monstraret.