monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 79

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 79
Qui timent te videbunt me, et laetabuntur, quia in verbo tuo supersperavi. Pulcherrima pio Domino causa miserationis oblata est; quoniam si cuilibet de sancta congregatione praestiterit, cunctorum animos magna hilaritate complebit. Sciebat enim clementiam eius velle facere, quod fidelium corda roboraret; et petit talia in se fieri, unde omnium devotio possit augeri. Videndo enim alterius praemia proficit sancta conscientia, dum ad imitationem laudabilium rerum proposita semper exempla proficiunt. Addidit etiam propter quid omnino debeat impetrare, quia in verbo, id est in Christo Domino se sperare profitetur: ubi nunquam decipit spes, nec potest animus quasi caducis desideriis eludi, qui in tanta veritate meretur infigi.