monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 49 > Exodus, 20 > sectio 78

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 78
---X IOTH. Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me: da mihi intellectum ut discam mandata tua. Ad decimam litteram cohors gloriosa progreditur, in qua petit intellectum mandatorum sibimet debere concedi, ut veracissimae vitae munere perfruatur; expetens ut Domini misericordia fiat immaculata, ne possit in illa iudicatione confundi. Si velimus igitur de hoc versu disputationes colligere, singulorum librorum magis edimus quantitatem, quam aliquid promissa brevitate narramus. Sed sufficiat nobis (praestante Domino) intellectum rei compendiosis sensibus aperire. Legitur enim: Opera manuum tuarum sunt coeli . Legitur etiam: Et aridam terram manus eius finxerunt . Idem et hic: Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me. Sed haec omnia tropice dicta sunt. Nam manus habere corporeum est. Si vero proprietatem operationis Dominicae velis advertere, audi: Dixit, et facta sunt; mandavit, et creata sunt . Quapropter operationis eius virtus humano more manus vocantur, per quas nos consuevimus operari. Fecerunt autem, quidam volunt ad animam pertinere; plasmaverunt ad corpus, quod de limo terrae cognoscitur fuisse formatum. Iusta voce factura sua clamat Auctori: Du mihi intellectum, a quo cognoscor esse plasmata. Sed perquiret qualem intellectum quaerebat, quem humanitatis ratione non poterat invenire; illum scilicet purum, contemplabilem, devotum, quem ante peccatum adhuc Adae incorrupta simplicitas possidebat, non istum de quo sibi homines videntur esse sapientes, et pecoribus ex aliqua parte praeeminere. Petit ergo intellectum, ut Domini mandata cognoscat; quatenus quem Adam per inobedientiam perdiderat, cohors sancta per devotionis obsequia mereretur.