monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 79 > sectio 77

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 77
Bonum mihi lex oris tui super millia auri et argenti. Quoties in hac littera bonitatem memorat cohors illa sanctorum, quam ideo frequenter petiit, quoniam magis ac magis crescebat ei dulcedo bonitatis. Consideremus autem vim istius verbi quod dicit, oris tui, non tam prophetarum, non apostolorum, sed praecepta evangelica sibi testatur esse pretiosissima, quae Christi Domini sunt ore prolata. Sequitur, super millia auri et argenti. Aurum et argentum cupiditatibus hominum videtur esse praecipuum. Sed quia bonitas illa comparationem similem non poterat invenire, praemisit, super millia, quod infinitum atque incomprehensibile est; ut auri argentique comparatio tali adiectione vilesceret; quidquid enim dixeris, super semper excedit. Facta est ergo comparatio absque similitudine, pretium sine modo, amor sine fine. Sic enim dilectio tanta indicari meruit, ut nulla res ei potuisset aequari.