monumenta.ch > Hieronymus > Matthaeus, 5 > XXVIII. UNIVERSIS GOTHIS ET ROMANIS THEODERICUS REX. (a. 507|511) > sectio 76

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 76
Bonum mihi quod humiliasti me, ut discerem iustificationes tuas. Bonum dicebat sibi quod poenis saevientibus subdebatur, non praesentia cogitans, sed futura desiderans. Coeperat enim de illa dulcedine gustare, quae omnes suavitates probatur excedere. Humilitas enim ista Ierusalem tangit gloriosa fastigia; nam sicut superbia mergit ad tartarum, ita ista tollit ad coelum. Ista quippe humiliatio quale praelium habeat consequenter exponitur; dicit enim, ut discerem iustificationes tuas, id est, ut facerem quae docuisti. Tunc enim perfecte discitur, quando praecepta Domini fideli actione monstrantur.