monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 32 > sectio 75

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 75
Vers. 70. Coagulatum est sicut lac cor eorum; ego vero legem tuam meditatus sum. Coagulatum et in bono et in malo ponitur; in bono, sicut in sexagesimo septimo psalmo iam dictum est: Mons coagulatus, mons pinguis ; hic autem in malo dictum debemus accipere: nam iniquitatem superborum, quam superius multiplicatam supra se fuisse testatus est, vult intelligi conduratam, quae more lactis in crassiorem substantiam fuerat impia deliberatione constricta. Lac dictum est a liquore, quod de interna substantia naturali potius liquore decurrat; a enim in i convertitur, ut amicus, inimicus, et his similia. Sed quantum illi in malo durescebant, tanto iste a lege Domini se segregare non poterat; ut illorum crudelis obstinatio pia perseverantia vinceretur.