monumenta.ch > Hieronymus > bnf11947.127 r > sectio 72

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 72
Priusquam humiliarer ego deliqui; propterea eloquium tuum custodivi. Respiciamus quemadmodum in hoc versu humana vita describitur: prius enim peccasse se dixit, cum originali vitio teneretur obnoxius; post humiliatum se esse professus est, ut culpa careret, quam contraxerat in radice; ad postremum Domini eloquium custodivit, quia humiliari meruit, sicut dicit Iacobus apostolus: Humilibus autem dat gratiam . Et ut frequenter excedentium licentiam cohiberet, post humiliationem suam eloquium Domini, id est Scripturas sanctas se dicit eius dono toto mentis conamine custodiisse.