monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 71

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 71
Bonitatem et disciplinam et scientiam doce me, quia mandatis tuis credidi. Perquirendum est cur adhuc petit doceri, quod iam superius accepisse professus est. Scilicet quoniam bonarum rerum nulla satietas est, quae more flagrantis incendii, quanto amplius per arida ligna cucurrerit, tanto copiosius aestuabit. Nam et Apostoli fidei calore ferventes dicebant: Auge nobis fidem . Docet ergo Deus bonitatem, inspirando charitatis desiderium. Docet disciplinam, cum in tribulationibus patientiam donat. Docet scientiam, cum salutarium rerum ipse cognoscitur attributor. Sed aliter docet Deus, aliter magister humanus: ille verba promit. sed intellectum non potest earum rerum praestare quae praecipit; Deus autem prius cor illuminat, ut in sensus electorum eius verba descendant. Sequitur, quia mandatis tuis credidi. Cum mandata ideo praedicentur ut fiant, perquirendum est quare dixerit, mandatis tuis credidi. Propter illam promissionem Domini quae dicit: Qui audit verba mea et facit ea, similis est viro aedificanti domum suam supra petram , etc. Merito ergo subiunxit, credidi, quia praemia sibi obedientibus maxima compromisit.