monumenta.ch > Ambrosius > bnf8907.653 > sectio 80 > bnf10315.4 > sectio 70

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 70
---IX. THETH. Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum. Populus beatus nonam litteram cantaturus ingreditur: in qua gratias agit humilitatum se fuisse, ut ad iustificationes Domini devotissimus perveniret, testimonia eius asserens sibi supra omnes esse divitias. Cum autem dicit: Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, collata sibi munera profitetur. Bonus quippe Dominus servis suis tribuit bonitatem. Sed quae sit ista bonitas subter exponit, dicens: Bonum mihi quod humiliasti me, ut discerem iustificationes tuas. Non enim de felicitate mundana gratias agit, sed de afflictione salutari. Meminit enim piam districtionem esse quae corripit. Intelligebat quippe bonitatem illam debere dici unde proficitur, non unde inani exsultatione gaudetur. Sic facit et medicus bonitatem cum secat vulnera; sic pater cum filium caedit: qui licet ad tempus inferant poenas, conferunt tamen de afflictione remedia. Noverat ergo Dominum piis supplicationibus honorandum, cuius clementia tribulationes nostrae permutantur in gaudium, quamvis ad tempus graves esse videantur. Sequitur, secundum verbum tuum; illo scilicet quo dicitur: Qui se humiliat exaltabitur, et qui se exaltat humiliabitur .