monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 68

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 68
Particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua. Hic evidentius dixit, quod superius in capite litterae posuit, portio mea, Domine. Sic enim erat Domini portio, ut et famulorum ipsius particeps esse probaretur. Et respice quemadmodum virtutem ecclesiasticae unitatis ostendit, ut omnium fidelium se dicat esse participem, non unius Ecclesiae, sed quae in totius mundi capacitate diffusa est. Et merito se ubique partes habere dicit, quando universalis congregatio talia loquebatur. Pars enim ipsius erat, quidquid Deo placere poterat in toto orbe terrarum. Et respice quam humiliter participem se dicit timentium Deum, cum legatur in Apostolo: Participes Christi facti sumus . Et in quadragesimo quarto psalmo, quosdam participes Christi significatos esse meminimus, cum dicit: Propterera unxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis . Quisquis enim in novitate vitae ambulaverit, erit particeps Christi. Sic et humiliter locutus est, et tamen ad ipsam significantiam, quid sit particeps Christi, animum bene intelligentis extendit. Et quia dixit, omnium timentium te: ne illos debuisses advertere qui Domini iudicia servili timore formidant, addidit, et custodientium mandata tua, qui devotissimi comprobantur timore castissimo et amore reverendo.