monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 67

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 67
Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super iudicia iustitiae tuae. Non vacat quod dicit, Media nocte surgebam; scit enim hoc tempore primogenita Aegyptiorum fuisse percussa ; scit etiam ea tempestate Petri et Pauli et Silae in carcere positorum vincula resoluta , scit quoque sponsum media nocte esse venturum ; ideoque eodem tempore surgit ad laudes, ne inter fatuas virgines ianua clausa remaneat. Nec vacat quod dicit, surgebam, quia semper surgitur, cum ad Domini praeconia festinatur. Ad confitendum hic significat ad laudandum: quia sequitur, super iudicia iustitiae tuae. Nam si poenitentiae confessionem voluisset intelligi, super misericordiam tuam dixisset, non super iudicia iustitiae tuae.